Gaudeamus Igitur

Gaudeamus Igitur

1. Gaudeamus igitur,juvenes dum sumus; (bis) Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem, Nos habebit humus. (bis) 2. Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere , (bis) Vadite ad superos, Transite ad inferos, Ubi jam fuere. (bis) 3. Vita nostra brevis est, brevi finietur; (bis) Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur. (bis) 4. Vivat Academia, vivant professores, (bis) Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet, Semper sint in flore ! (bis) 5. Vivant omnes virgines, graciles, formosae ! (bis) Vivant et mulieres, Tenerae, amabiles, bonae, laboriosae ! (bis) 6. Vivat et respublica et qui illam regit ! (bis) Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Quae nos hic protegit ! (bis) 7. Pereat tristitia, pereant osores, (bis) Pereat diabolus, Quivis antiburchius Atque irrisores ! (bis)